Janvier 1065 : Pierre et Florence se marient

 (png - 2914 Ko)

TRANSCRIPTION

 

Auctor totius bonitatis [et] Conditor universi orbis, cum universa helementa

hujus mundi in se honorabiliter locata conspicer[et], hominem ad imaginem [et] similitu-

-dinem suam creavit, ut si ad se datum invincibiliter tenuiss[et] creantis, in hac usia

uti potuiss[et] omnibus bonis absque ullius occupatione laboris, quam ob causam re-

-linquet homo patrem [et] matrem [et] adherebit sibi uxorem, eruntque duo unaq[ue] caro.

Enim vero quod D[eu]s jungit, homo non separ[et], et ap[osto]l[u]s vas electionis de uxoribus

mentionem fatiens, ita affatur : « Viri, diligite uxores v[est]ras sicut [et] [Chr]istus aeccle-

-siam, [et] nolite amari esse ad illas ». Qua exortatinone tactus, ego P[et]rus, qui fui

filius Dacberti [et] Latgiarde, unacum consensu clericorum [et] laicorum cupio con-

-sociari huic charissime dilecteq[ue] sponse mee nomine Florentie, fila qui fuit Arberti [et] Wuille,

[et] dare aliquid de reb[us] meis sponsalicii causa, hoc est : X sextairadas de alode meo in pago

Arvernico, de capud Sarlevue usq[ue] ad Securo valente I maso, [et] in monte Cantoennico VIII op-

-ras de vinea, [et] in monte Judeco XII operas de vinea, [et] a Cuciaco VIII operas, [et] ad Terrallio III mansi-

-ones cum curte [et] exio, haec om[n]ia supradicta trado [et] dono valente VIII masos. Sane si ego

aut ullus ex heredib[us] meis aut aliqua inter missa p[er]sona hanc donatione[m] p[ro]movere voluerit,

auri libras V p[er]solvat, unacum fisco regali, [et] ut hec dotalia firma p[er]maneat, mea manu fir-

-mavi, [et] firmatores misi. S[ignum] Vuilelmi decani Camalarie. S[ignum] Rotb[er]ti decani de Portu. S[ignum] Radulfi de Bociaco. S[ignum] Ra-

-dulfi castellani. Auctores vero fuer[unt] domnus Stephanus episcopus, domnus Ugo prepositus,

Atto abba, [et] Falco archidiaconus, [et] Bernard[us] archidiaconus, [et] Emino, [et] Gib[er]tus, et Ildinus [et] Rotb[er]tus,

[et] Guillemus fr[ater] ej[us], [et] Arnald[us] fr[ater] ej[us], [et] Guilelmus Faramundus. Facta e[st] hec carta m[en]se januario, die mercoris, luna I, indic-

-cione II, regnante Philippo rege, annos V. P[et]rus monachus scripsit.

 


Pierre, fils de Dagobert et de Laujarda, donne à Florentia, fille d’Arbert et de Wuilla, dix sétariées de terre et de vignes, pour son douaire (janvier 1065)

Arch. dép. Puy-de-Dôme, 3 GPS 1050 12




Retour haut de page